LUSORIAE

LUSORIAE
LUSORIAE
apud Flav. Vopisc. in Bonoso, Hic idem quum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit Imperium: naves sunt, quae in Rheno semper instructae habe bantur et patatae ad arcendos barbororum transitus; quod etiam in aliis locis, in quibus Barbari non limitibus, sed magnis fluminibus dividebantur, obtinebat: quemadmodum in mari eadem fini liburnas Rom. adhibebant, de quibus duobus classium gencribus retro iam aliquid dictum est. Quia autem ad limites hosce, non tantum dispositae et armatae eiusmodi naves haberi solebant, sed etiam in ripa eorundem fluminum crebra erant exstructa castella, per milites servanda, qui limitem tuebantur, hinc saepe apud Auctores iunctim mentio fit castrorum, lusoriarumque, vide inter alia l. 4. Cod. de Offic. Iud. mil. Porto, qui in illis Lusoriis milites erant classici, Lembarii dicebantur, sicut, qui in castris, Castriani
et Casiriciani, quorum amborum meminit Aurelian. in Ep. ad Ulpium Crinitum: et qui in ripa, per cuneos dispositi, in vigilabant. Riparienses, l. 18. Cod. Theodos. de re mil. Sed nec unius generis Lusoriae. verum aliae Iudiciariae, aliae Agrarienses fuêre, l. un. Cod. eiusd. de Lusortis Danubii, ubi iubet Imp. quotannis novas de integro constitui in Moesiaco limite 4. Iudiciarias, et decem Agrarienses; in Scythico vero quinque Iudiciatias et 12. Agrarienses: ubi Agrarienses eae forte fuêre, quarum quottidie usus erat ad agrarias, h. e. excubias, faciendas; Iudiciariae autem quae limitaneorum Ducum, qui et Iudices dicebantur, inserviêre usibus, quoties limitem lustrare vellent et flumen decurrere, aut eriam in hostes transire. Vociss etymon hinc Salmas. arcessit, quod nec ad usum belli, ut triremes et aeratae; nec ad merces vehendas, hae naves factae essent, sed ad lusum tantum et solas circumvectationis delicias haberentur. Unde Lusorias et cubiculatas et cetera Regum ludibria in mari lascivientium, memorat Seneca, quas triremibus et aeratis opponit. Et λουσώριον πλοῖον. Epiph. dicitur illa navis, quâ delicatus Hadriani Antinous super Nilum ultro citroque lasciviens vectabatur, quam que una cum ipso in urbe Antinoi Hadrianus condidit et consecravit. Secd et lusorias posset aliquis appellare, quibus ludicra naumachiarum certamina, in laoubus aut filuminibus, aut etiam mari edebantur. Postea abusive ad quaslibet minores naves denotandas, vox extensa, indeque Lusoriae dictae, in fluminibus, levissima et expeditissima navigia, quibus ultro citroque flumina decurrebant milites, ad tuendeum limitem constituti, ut barbarorum excursus et exscensiones in Romanum solum prohiberent etc. Vide Salmas. Not. ad Vopisc. in Altrel. et Bonoso, nec non de Iure Att. p. 740. et 751. et Iac. Gothofred. ad d. tit. de Lusoriis Danubii. Adde Mosae Lusorias, ex Amm. Marcell. l. 17. c. 2. et l. 18. c. 2. et Lusorias per Orientem, in Nov. Theod. de Ambitu, supra nominatis, de quibus omnibus idem Gotlhofred. agit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SCRIPTA duodecim tabulae lusoriae — in monumento antiquo singulis lineolis et quidem rectis, explicantur: quem ludum Veter. praeclare illustravit Claud. Salmas. in Vopisc. Proculum, c. 13. Intelligendus de illo Petronius Arbiter, quum ait: Sequebatur puer cum tabula terebinthina et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Navis lusoria — Rekonstruktion einer Navis lusoria im Museum für Antike Schifffahrt, Mainz Als Navis lusoria (lateinisch wörtlich „spielerisches/tänzerisches Schiff“; Plural naves lusoriae) wird ein römischer Kriegsschifftyp der Spätantike bezeichnet. Lusoriae… …   Deutsch Wikipedia

  • Navis lusoria — A reconstructed navis lusoria at the Museum of Ancient Seafaring, Mainz A navis lusoria (from Latin, meaning dancing/playful ship , plural naves lusoriae) is a type of a small military vessel of the late Roman Empire that served as a troop… …   Wikipedia

  • Classis Germanica — Verlauf des Rheins und seiner Nebenflüsse Die Classis Germanica war eine Teilstreitkraft der römischen Kriegsflotte in Germania superior und Germania inferior. Sie war neben der Kanalflotte (Classis Britannica) einer der größten Marineverbände… …   Deutsch Wikipedia

  • Lusoria-Projekt — Rekonstruktion einer Navis lusoria im Museum für Antike Schifffahrt, Mainz Als Navis lusoria (lateinisch wörtlich „spielerisches/tänzerisches Schiff“; Plural naves lusoriae) wird ein Kriegsschifftyp der Spätantike bezeichnet, ein schlankes und… …   Deutsch Wikipedia

  • Надписи — (Έπιγραφαί, Inscriptiones), вернее, написи тексты, начертанные на твердом материале (камне, металле, дереве и т. п.). Дошедшие до нас Н. древних времен служат историческим источником первостепенного значения, иногда более важным, чем литературные …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Dado — Dados en forma de poliedro regular de 4, 6, 8, 10, 12 y 20 caras. Un dado es un objeto de forma poliédrica preparado para mostrar un resultado aleatorio cuando es lanzado sobre una superficie horizontal, desde la mano o mediante un cubilete, en… …   Wikipedia Español

  • Classis Pannonica — Die classis Pannonica (CP), später classis Histricae, war ein Teil der Römischen Grenzarmee und operierte vom 1. bis zum 5. Jahrhundert auf den Flüssen Danuvius (Donau), Dravus (Drau) und Savus (Save), ihr Überwachungsgebiet erstreckte sich… …   Deutsch Wikipedia

  • Латинская эпиграфика — (греч. ἐπὶ γράφειν; лат. Epigrafia latina)  вспомогательная историческая и археологическая дисциплина, занимающаяся изучением, каталогизацией и переводом античных латинских высеченных надписей. Содержание 1 Происхождени …   Википедия

  • ALVEUS Lusorius — memoratur Plinio l. 37. c. 2. ex actis triumphorum Pompeii Magni: Transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus, latum pedes tres, longum pedes quatuor; tertia enim pars longitudinis adiciebatur ut plurimum in illis lusoriis alveis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”